monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 5, 7
Divisio. Has controversias, quae et accusationem (habent et defensionem), non eodem ordine omnes declamaverunt: quidam fuerunt, qui ante defenderent quam accusarent, ex quibus LATRO fuit. FUSCUS ARELLIUS debet, inquit, reus in epilogo desinere. optime autem epilogum defensioni contexit, et homines magis defendenti quam accusanti favent; ultima sit pars, quae iudicem faventem possit dimittere. Quidam permiscuerunt accusationem ac defensionem, ut per comparationem duorum reorum irent et crimen, simul reppulissent, statim transferrent; ex quibus fuit Cestius. hoc non semper expedit: utique ei, qui imbecilliorem partem habet, non est utile comminus congredi; facilius latent quae non comparantur.